ORCHESTRA

ORCHESTRA
ORCHESTRA
pars Theatri, quarum 4. fuêre, erat, in qua Senatores considebant spectaturi, depressior pulpitô, sicut pulpitô altior erat Scena. Licet enim in principio promiscue spectaverit cum plebe Senatus nullô habitô discrimine, iuvandae concordiae fovendaeque libertatis gratiâ, ut testatur Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 3. post quingentos tamen et quinquaginta octo annos Attilius Seranus et L. Scribonius Aediles, ludos Matri Deûm facientes, superioris Africani sententiam sequuti, discretis Senatûs et Populi locis, morem solverunt: tandemque suus Senatoribus locus Orchestra: suus Equitibus, gradus 14. suus Plebi, cavea: suus Senibus, Buleuticum suus Iuvenibus, Ephibicum: suus Consulibus ac Imperatoribus, podium; suus quoque Virginibus Vestallbus, a reliquis omnibus discretus, esse coepit. Et quidem Senatorum subselliis Orchestram destinatam fuisse, Vitruvius docet Architect. l. 5. c. 6. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scenae, eâ regione, quâ percipit curvaturam circinationis, ibi finiatur scenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscenae pulpitum, et Orchestrae regionem: Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes Artifices in scenam dent operam. In Orchestra autem Senatorum sunt sedibus loca designata et eius pulpiti altitudo, sitne plus pedum quinque, uti qui in Orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Hinc Suetonius Caesare c. 76. Praenomen, inquit, Imperatoris, cognomen Patris Patriae, statuam inter Reges suggestum in Orchestra. Et in Aug. c. 35. Servavit Senatoribus etiam excusantibus insigne vestis et spectandi in Orchestra, publiceque epulandi ius. Item in Nerone c. 12. Deinde in Orchestram Senatumque descendit. Iuvenal. Sat. 3. v. 178.
Aequales habitus illic funilemque videbis
Orchestram, et Populum.
I. e. Optimates ac plebem. Sunt tamen qui Pantomimorum saltationibus eam dicatam fuisse contendant, nixi tum originatione vocis, namque ὀρχεῖςθαι, saltare Graecis est, tum auctoritatibus Scriptorum non contemnendorum. Namque Isidor. Orig. l. 18. c. 44. Orchestra, ait, pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare: Ibi enim Poetae, Comoedi et Tragoedi ad certamen descendebant, iisque canentibus, alii gestus edebant. Cui concors vetus Scholiastes Iuvenalis Sat. 3. v. 178. Orchestra, inquit; spatium, in quo saltat Pantomimus, vel qui in Orchestra procedit aut spectatur. Nec ab hisce abscedere videtur Varro citatus a Nonio c. 2. num. 743. etc. Et certe apud Graecos saltationes in hoc loco peragi solitas fuisse, extra dubium est; an apud Romanos in scena id factum, an in Orchestra: an tractu temporum mos variatus? in medio relinquit Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 10. Vide quoque eundem Rosin. l. eod. c. 4. Cael Rhodig. l. 8. c. 8. Orchestram locum fuisse vult, e quo sub cuiusque Actus finem, Chorus Populum sit allocutus, habetque varios sibi suffragantes: Interim rima sententia maxime propinqua vero videtur, ut Orchestra sedem denotaverit, Senatoribus assignatam, quum inter alia Iuvenalis Orchestrae nomine Senatum indigitet, ut visum. Plura vide apud Lipsium de Amphith. c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?
Synonyms:
(as in a theatre) / (in an orchestra)


Look at other dictionaries:

  • orchestră — ORCHÉSTRĂ, orchestre, s.f. 1. Colectiv de instrumentişti care execută împreună compoziţii muzicale la diverse instrumente. ♦ Ansamblul instrumentelor muzicale la care cântă membrii acestui colectiv. 2. Parte a unei săli de spectacol destinată… …   Dicționar Român

  • orchestra — ORCHESTRÁ, orchestrez, vb. I. tranz. A aranja o bucată muzicală pentru a putea fi executată de orchestră. – Din fr. orchestrer. Trimis de RACAI, 21.10.2003. Sursa: DEX 98  ORCHESTRÁ vb. (muz.) a instrumenta. Trimis de siveco, 05.08.2004. Sursa:… …   Dicționar Român

  • orchestra — or orchestra pit [ôr′kis trə, ôr′kes΄trə] n. [L < Gr orchēstra < orcheisthai, to dance < IE base * ergh , extension of base * er , swift movement, a raising > Sans * ṛghāyati, (he) rages, Ger arg, bad] 1. in ancient Greek theaters,… …   English World dictionary

  • Orchestra — Or ches*tra, n. [L. orchestra, Gr. ?, orig., the place for the chorus of dancers, from ? to dance: cf. F. orchestre.] 1. The space in a theater between the stage and the audience; originally appropriated by the Greeks to the chorus and its… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Orchestra — bezeichnet in der griechischen Antike eine angelegte Fläche für kultische Tänze und Gesänge. Siehe Orchestra (Kunst) eine für Symphony OS entwickelte RAD Umgebung. ein durch die EU Kommission gefördertes Forschungsprojekt zur Schaffung einer… …   Deutsch Wikipedia

  • orchestra — ► NOUN 1) (treated as sing. or pl. ) a large group of musicians with string, woodwind, brass, and percussion sections. 2) (also orchestra pit) the part of a theatre where the orchestra plays, typically in front of the stage and on a lower level.… …   English terms dictionary

  • orchestra — /or kɛstra/ s.f. [dal gr. orkhḗstra (lat. orchestra ), der. di orkhéomai danzare ]. 1. (teatr.) [nel teatro moderno, parte anteriore della platea, sotto il palcoscenico, riservata ai suonatori] ▶◀ golfo mistico. 2. (estens.) [insieme di… …   Enciclopedia Italiana

  • orchestra — (n.) c.1600, area in an ancient theater for the chorus, from L. orchestra, from Gk. orkhestra, semicircular space where the chorus of dancers performed, with suffix tra denoting place + orkheisthai to dance, intensive of erkhesthai to go, come,… …   Etymology dictionary

  • Orchestra — (gr.), der mittlere Theil des Griechischen Theaters, wo der Chor agirte, zwischen den Sitzreihen u. der Skene; s.u. Theater …   Pierer's Universal-Lexikon

  • orchestra — [n] symphony band, ensemble, group, sinfonietta; concept 294 …   New thesaurus

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”